요한복음 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 50절
- 1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
- 2 Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
- 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
- 4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
- 5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
- 6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
- 7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
- 8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
- 9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
- 10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
- 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
- 12 In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
- 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
- 14 Et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
- 15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
- 16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
- 17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
- 18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
- 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
- 20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
- 21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
- 22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
- 23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
- 24 Amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
- 25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert Qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
- 26 Si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
- 27 Nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac Sed propterea veni in horam hanc
- 28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
- 29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
- 30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
- 31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
- 32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
- 33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
- 34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
- 35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
- 36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
- 37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
- 38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
- 39 Propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
- 40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
- 41 Haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
- 42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
- 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
- 44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
- 45 et qui videt me videt eum qui misit me
- 46 Ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
- 47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
- 48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
- 49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
- 50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗