요한복음 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 38절
- 1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
- 2 Et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
- 3 Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
- 4 Surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
- 5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
- 6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
- 7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
- 8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
- 9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
- 10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
- 11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
- 12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
- 13 Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
- 14 Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
- 15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
- 16 Amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
- 17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea
- 18 Non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
- 19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
- 20 Amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
- 21 Cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
- 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
- 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
- 24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
- 25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
- 26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero Et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
- 27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas Dicit ei Iesus quod facis fac citius
- 28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
- 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
- 30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
- 31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
- 32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
- 33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
- 34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
- 35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
- 36 Dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
- 37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
- 38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗