요한복음 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 57절
- 1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
- 2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
- 3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
- 4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
- 5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
- 6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
- 7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
- 8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
- 9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
- 10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
- 11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
- 12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
- 13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
- 14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
- 15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
- 16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
- 17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
- 18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
- 19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
- 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
- 21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
- 22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
- 23 dicit illi Iesus resurget frater tuus
- 24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
- 25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
- 26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
- 27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
- 28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
- 29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
- 30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
- 31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
- 32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
- 33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
- 34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
- 35 et lacrimatus est Iesus
- 36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
- 37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
- 38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
- 39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
- 40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
- 41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
- 42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
- 43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
- 44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
- 45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
- 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
- 47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
- 48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
- 49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
- 50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
- 51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
- 52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
- 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
- 54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Ephrem et ibi morabatur cum discipulis
- 55 Proximum autem erat pascha Iudaeorum Et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
- 56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
- 57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗