요한복음 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 42절
- 1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
- 2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium
- 3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
- 4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
- 5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
- 6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
- 7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
- 8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
- 9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
- 10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
- 11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
- 12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
- 13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
- 14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
- 15 Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem Et animam meam pono pro ovibus
- 16 Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
- 17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
- 18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
- 19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
- 20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
- 21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
- 22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
- 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
- 24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
- 25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
- 26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
- 27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
- 28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
- 29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
- 30 ego et Pater unum sumus
- 31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
- 32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
- 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
- 34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
- 35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
- 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
- 37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
- 38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
- 39 Quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
- 40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
- 41 Et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
- 42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗