요한복음 9장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 41절
- 1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
- 2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
- 3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
- 4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
- 5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi
- 6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
- 7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
- 8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
- 9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
- 10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
- 11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
- 12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio
- 13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
- 14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
- 15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
- 16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
- 17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
- 18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
- 19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
- 20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
- 21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
- 22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
- 23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
- 24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
- 25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
- 26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
- 27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
- 28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
- 29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
- 30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
- 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
- 32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
- 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
- 34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
- 35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
- 36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
- 37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
- 38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
- 39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
- 40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
- 41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗