예레미야애가 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 예레미야애가 (Lamentations) · 22절
- 1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
- 2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
- 3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
- 4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
- 5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
- 6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
- 7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
- 8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
- 9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
- 10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
- 11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
- 12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
- 13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
- 14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
- 15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
- 16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
- 17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
- 18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
- 19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
- 20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
- 21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
- 22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer EXPLICIT LIBER HIEREMIAE PROPHETAE
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗