예레미야애가 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 예레미야애가 (Lamentations) · 22절
- 1 aleph Quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
- 2 beth filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli
- 3 gimel sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto
- 4 deleth adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis
- 5 he qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora
- 6 vav et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus
- 7 zai candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores
- 8 heth denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum
- 9 teth melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae
- 10 ioth manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei
- 11 caph conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius
- 12 lamed non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem
- 13 mem propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum
- 14 nun erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas
- 15 samech recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis
- 16 fe facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt
- 17 ain cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat
- 18 sade lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster
- 19 coph velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis
- 20 res spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus
- 21 sen gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis
- 22 thav conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗