역대상 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 55절
- 1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
- 2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
- 3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
- 4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
- 5 filii autem Phares Esrom et Hamul
- 6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
- 7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
- 8 filii Ethan Azarias
- 9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
- 10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
- 11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
- 12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
- 13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
- 14 quartum Nathanahel quintum Raddai
- 15 sextum Asom septimum David
- 16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
- 17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
- 18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
- 19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
- 20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
- 21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
- 22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
- 23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
- 24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
- 25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
- 26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
- 27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
- 28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
- 29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
- 30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
- 31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
- 32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
- 33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
- 34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
- 35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
- 36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
- 37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
- 38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
- 39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
- 40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
- 41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
- 42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
- 43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
- 44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
- 45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
- 46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
- 47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
- 48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
- 49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
- 50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
- 51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
- 52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
- 53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
- 54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
- 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗