역대상 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 24절
- 1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
- 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
- 3 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua
- 4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
- 5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
- 6 Iebaar quoque et Elisama
- 7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
- 8 nec non Elisama et Heliade et Eliphalet novem
- 9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
- 10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat
- 11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
- 12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham
- 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
- 14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
- 15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioiacim tertius Sedecias quartus Sellum
- 16 de Ioiacim natus est Iechonias et Sedecias
- 17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
- 18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
- 19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
- 20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
- 21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia
- 22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
- 23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
- 24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗