로그인

역대상 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 54절

  1. 1 Adam Seth Enos
  2. 2 Cainan Malelehel Iared
  3. 3 Enoch Matusale Lamech
  4. 4 Noe Sem Ham et Iafeth
  5. 5 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
  6. 6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
  7. 7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
  8. 8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
  9. 9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
  10. 10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
  11. 11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
  12. 12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
  13. 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
  14. 14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
  15. 15 Evheumque et Aruceum et Asineum
  16. 16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum
  17. 17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
  18. 18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
  19. 19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
  20. 20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
  21. 21 Aduram quoque et Uzal et Decla
  22. 22 Ebal etiam et Abimahel et Saba nec non
  23. 23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
  24. 24 Sem Arfaxad Sale
  25. 25 Heber Phaleg Raau
  26. 26 Serug Nahor Thare
  27. 27 Abram iste est Abraham
  28. 28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel
  29. 29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
  30. 30 Masma et Duma Massa Adad et Thema
  31. 31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
  32. 32 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
  33. 33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
  34. 34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
  35. 35 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
  36. 36 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
  37. 37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
  38. 38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
  39. 39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
  40. 40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
  41. 41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
  42. 42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
  43. 43 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
  44. 44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
  45. 45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
  46. 46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
  47. 47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
  48. 48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
  49. 49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
  50. 50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
  51. 51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
  52. 52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon
  53. 53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
  54. 54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗