에베소서 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 에베소서 (Ephesians) · 32절
- 1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
- 2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
- 3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
- 4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
- 5 unus Dominus una fides unum baptisma
- 6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
- 7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
- 8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
- 9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
- 10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
- 11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
- 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
- 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
- 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
- 15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
- 16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
- 17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
- 18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
- 19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
- 20 vos autem non ita didicistis Christum
- 21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
- 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
- 23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
- 24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
- 25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
- 26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
- 27 nolite locum dare diabolo
- 28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
- 29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
- 30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
- 31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
- 32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗