에베소서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 에베소서 (Ephesians) · 21절
- 1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
- 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
- 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
- 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
- 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
- 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
- 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
- 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
- 9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
- 10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
- 11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
- 12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
- 13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
- 14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
- 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
- 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
- 17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
- 18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
- 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
- 20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
- 21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗