에베소서 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 에베소서 (Ephesians) · 33절
- 1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
- 2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
- 3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
- 4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
- 5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
- 6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
- 7 nolite ergo effici participes eorum
- 8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
- 9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
- 10 probantes quid sit beneplacitum Deo
- 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
- 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
- 13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
- 14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
- 15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
- 16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
- 17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
- 18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
- 19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
- 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
- 21 subiecti invicem in timore Christi
- 22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
- 23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
- 24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
- 25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
- 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
- 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
- 28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
- 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
- 30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
- 31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
- 32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
- 33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗