에베소서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 에베소서 (Ephesians) · 22절
- 1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
- 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
- 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
- 4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
- 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
- 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
- 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
- 8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
- 9 non ex operibus ut ne quis glorietur
- 10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
- 11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
- 12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
- 13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
- 14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
- 15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
- 16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
- 17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
- 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
- 19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
- 20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
- 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
- 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗