에베소서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 에베소서 (Ephesians) · 23절
- 1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
- 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
- 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
- 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
- 6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
- 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
- 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
- 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
- 10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
- 11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
- 12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
- 13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
- 14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
- 15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
- 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
- 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
- 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
- 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
- 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
- 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
- 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
- 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗