갈라디아서 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 갈라디아서 (Galatians) · 18절
- 1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
- 2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
- 3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
- 4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
- 5 unusquisque enim onus suum portabit
- 6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
- 7 nolite errare Deus non inridetur
- 8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
- 9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
- 10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
- 11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
- 12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
- 13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
- 14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
- 15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
- 16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
- 17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
- 18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen EXPLICIT EPISTULA AD GALATAS
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗