시편 91편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 16절
- 1 psalmus cantici in die sabbati
- 2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
- 3 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
- 4 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
- 5 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
- 6 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
- 7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
- 8 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
- 9 tu autem Excelsus in aeternum Domine
- 10 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
- 11 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
- 12 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
- 13 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
- 14 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
- 15 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
- 16 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗