시편 9편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 39절
- 1 victori pro morte filii canticum David
- 2 confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
- 3 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
- 4 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
- 5 fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
- 6 increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
- 7 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
- 8 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
- 9 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
- 10 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
- 11 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
- 12 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
- 13 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
- 14 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
- 15 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
- 16 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
- 17 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
- 18 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
- 19 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
- 20 surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
- 21 pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
- 22 quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
- 23 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
- 24 quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
- 25 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
- 26 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
- 27 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
- 28 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
- 29 sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
- 30 oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
- 31 et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
- 32 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
- 33 surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
- 34 quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
- 35 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
- 36 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
- 37 Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
- 38 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
- 39 ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗