시편 8편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절
- 1 victori pro torcularibus canticum David
- 2 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
- 3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
- 4 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
- 5 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
- 6 minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
- 7 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
- 8 cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
- 9 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
- 10 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗