시편 10편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 8절
- 1 victori David
- 2 in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
- 3 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
- 4 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
- 5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
- 6 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
- 7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
- 8 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗