시편 83편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절
- 1 victori pro torculari filiorum Core canticum
- 2 quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
- 3 desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
- 4 siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
- 5 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
- 6 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
- 7 transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
- 8 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
- 9 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
- 10 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
- 11 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
- 12 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
- 13 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗