시편 82편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 19절
- 1 canticum psalmi Asaph
- 2 Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
- 3 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
- 4 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
- 5 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
- 6 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
- 7 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
- 8 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
- 9 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
- 10 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
- 11 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
- 12 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
- 13 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
- 14 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
- 15 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
- 16 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
- 17 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
- 18 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
- 19 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗