시편 84편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절
- 1 victori filiorum Core canticum
- 2 placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
- 3 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
- 4 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
- 5 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
- 6 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
- 7 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
- 8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
- 9 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
- 10 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
- 11 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
- 12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
- 13 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
- 14 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗