시편 77편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 72절
- 1 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei
- 2 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
- 3 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
- 4 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
- 5 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
- 6 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
- 7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
- 8 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
- 9 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
- 10 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
- 11 et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
- 12 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
- 13 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
- 14 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
- 15 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
- 16 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
- 17 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
- 18 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
- 19 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
- 20 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
- 21 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
- 22 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
- 23 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
- 24 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
- 25 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
- 26 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
- 27 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
- 28 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
- 29 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
- 30 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
- 31 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
- 32 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
- 33 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
- 34 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
- 35 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
- 36 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
- 37 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
- 38 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
- 39 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
- 40 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
- 41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
- 42 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
- 43 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
- 44 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
- 45 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
- 46 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
- 47 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
- 48 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
- 49 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
- 50 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
- 51 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
- 52 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
- 53 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
- 54 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
- 55 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
- 56 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
- 57 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
- 58 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
- 59 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
- 60 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
- 61 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
- 62 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
- 63 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
- 64 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
- 65 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
- 66 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
- 67 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
- 68 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
- 69 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
- 70 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
- 71 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
- 72 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗