로그인

시편 77편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 72절 · 대역: King James Version

절Biblia Sacra Vulgata (2007)King James Version
1 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei I cried unto God with my voice, even unto God with my voice; and he gave ear unto me.
2 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua In the day of my trouble I sought the Lord: my sore ran in the night, and ceased not: my soul refused to be comforted.
3 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis I remembered God, and was troubled: I complained, and my spirit was overwhelmed. Selah.
4 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit Thou holdest mine eyes waking: I am so troubled that I cannot speak.
5 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos I have considered the days of old, the years of ancient times.
6 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis I call to remembrance my song in the night: I commune with mine own heart: and my spirit made diligent search.
7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant Will the Lord cast off for ever? and will he be favourable no more?
8 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius Is his mercy clean gone for ever? doth his promise fail for evermore?
9 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli Hath God forgotten to be gracious? hath he in anger shut up his tender mercies? Selah.
10 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi And I said, This is my infirmity: but I will remember the years of the right hand of the most High.
11 et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis I will remember the works of the Lord: surely I will remember thy wonders of old.
12 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos I will meditate also of all thy work, and talk of thy doings.
13 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum Thy way, O God, is in the sanctuary: who is so great a God as our God?
14 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis Thou art the God that doest wonders: thou hast declared thy strength among the people.
15 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis Thou hast with thine arm redeemed thy people, the sons of Jacob and Joseph. Selah.
16 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas The waters saw thee, O God, the waters saw thee; they were afraid: the depths also were troubled.
17 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio The clouds poured out water: the skies sent out a sound: thine arrows also went abroad.
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae The voice of thy thunder was in the heaven: the lightnings lightened the world: the earth trembled and shook.
19 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine Thy way is in the sea, and thy path in the great waters, and thy footsteps are not known.
20 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo Thou leddest thy people like a flock by the hand of Moses and Aaron.
21 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel —
22 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius —
23 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit —
24 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis —
25 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem —
26 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum —
27 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata —
28 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius —
29 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis —
30 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum —
31 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit —
32 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius —
33 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter —
34 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum —
35 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum —
36 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei —
37 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius —
38 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum —
39 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens —
40 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine —
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt —
42 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante —
43 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos —
44 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent —
45 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos —
46 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae —
47 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore —
48 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus —
49 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum —
50 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit —
51 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham —
52 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto —
53 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare —
54 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem —
55 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel —
56 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt —
57 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis —
58 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt —
59 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel —
60 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines —
61 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis —
62 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit —
63 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit —
64 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae —
65 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini —
66 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos —
67 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit —
68 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit —
69 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum —
70 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum —
71 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius —
72 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit —

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL