시편 78편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절
- 1 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
- 2 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
- 3 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
- 4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
- 5 usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
- 6 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
- 7 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
- 8 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
- 9 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
- 10 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
- 11 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
- 12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
- 13 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗