시편 75편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절
- 1 victori in psalmis canticum Asaph carminis
- 2 cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
- 3 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
- 4 ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
- 5 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
- 6 spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
- 7 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
- 8 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
- 9 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
- 10 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
- 11 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
- 12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
- 13 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗