로그인

시편 65편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 20절

  1. 1 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
  2. 2 cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
  3. 3 dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
  4. 4 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
  5. 5 venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
  6. 6 convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
  7. 7 qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
  8. 8 benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
  9. 9 qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
  10. 10 probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
  11. 11 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
  12. 12 inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
  13. 13 ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
  14. 14 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
  15. 15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
  16. 16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
  17. 17 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
  18. 18 iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
  19. 19 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
  20. 20 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗