시편 40편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절
- 1 pro victoria canticum David
- 2 beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
- 3 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
- 4 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
- 5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
- 6 inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
- 7 et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
- 8 simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
- 9 verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
- 10 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
- 11 tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
- 12 in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
- 13 ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
- 14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗