로그인

시편 41편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절

  1. 1 pro victoria doctissimi filiorum Core
  2. 2 sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
  3. 3 sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
  4. 4 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
  5. 5 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
  6. 6 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
  7. 7 Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
  8. 8 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
  9. 9 per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
  10. 10 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
  11. 11 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
  12. 12 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗