로그인

시편 38편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절

  1. 1 pro victoria Idithun canticum David
  2. 2 dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
  3. 3 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
  4. 4 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
  5. 5 locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
  6. 6 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
  7. 7 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
  8. 8 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
  9. 9 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
  10. 10 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
  11. 11 tolle a me plagas tuas
  12. 12 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
  13. 13 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
  14. 14 parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗