시편 37편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절
- 1 canticum David in commemoratione
- 2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
- 3 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
- 4 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
- 5 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
- 6 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
- 7 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
- 8 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
- 9 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
- 10 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
- 11 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
- 12 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
- 13 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
- 14 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
- 15 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
- 16 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
- 17 quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
- 18 quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
- 19 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
- 20 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
- 21 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
- 22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
- 23 festina in auxilium meum Domine salutis meae
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗