로그인

시편 36편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 40절

  1. 1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
  2. 2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
  3. 3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
  4. 4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
  5. 5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
  6. 6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
  7. 7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
  8. 8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
  9. 9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
  10. 10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
  11. 11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
  12. 12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
  13. 13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
  14. 14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
  15. 15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
  16. 16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
  17. 17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
  18. 18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
  19. 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
  20. 20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
  21. 21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
  22. 22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
  23. 23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
  24. 24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
  25. 25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
  26. 26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
  27. 27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
  28. 28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
  29. 29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
  30. 30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
  31. 31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
  32. 32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
  33. 33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
  34. 34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
  35. 35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
  36. 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
  37. 37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
  38. 38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
  39. 39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
  40. 40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗