시편 32편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절
- 1 laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
- 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
- 3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
- 4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
- 5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
- 6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
- 7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
- 8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
- 9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
- 10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
- 11 consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
- 12 beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
- 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
- 14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
- 15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
- 16 non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
- 17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
- 18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
- 19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
- 20 anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
- 21 in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
- 22 sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗