로그인

시편 20편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절

  1. 1 victori canticum David
  2. 2 Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
  3. 3 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
  4. 4 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
  5. 5 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
  6. 6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
  7. 7 pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
  8. 8 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
  9. 9 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
  10. 10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
  11. 11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
  12. 12 quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
  13. 13 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
  14. 14 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗