시편 21편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 32절
- 1 victori pro cervo matutino canticum
- 2 Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
- 3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
- 4 et tu sancte habitator Laus Israhel
- 5 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
- 6 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
- 7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
- 8 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
- 9 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
- 10 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
- 11 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
- 12 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
- 13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
- 14 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
- 15 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
- 16 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
- 17 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
- 18 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
- 19 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
- 20 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
- 21 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
- 22 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
- 23 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
- 24 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
- 25 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
- 26 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
- 27 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
- 28 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
- 29 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
- 30 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
- 31 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
- 32 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗