로그인

시편 2편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절

  1. 1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
  2. 2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
  3. 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
  4. 4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
  5. 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
  6. 6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
  7. 7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
  8. 8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
  9. 9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
  10. 10 nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
  11. 11 servite Domino in timore et exultate in tremore
  12. 12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
  13. 13 cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗