로그인

시편 3편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절

  1. 1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
  2. 2 Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
  3. 3 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
  4. 4 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
  5. 5 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
  6. 6 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
  7. 7 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
  8. 8 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
  9. 9 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗