로그인

시편 17편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 51절

  1. 1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait
  2. 2 diligam te Domine fortitudo mea
  3. 3 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
  4. 4 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
  5. 5 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
  6. 6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
  7. 7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
  8. 8 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
  9. 9 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
  10. 10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
  11. 11 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
  12. 12 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
  13. 13 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
  14. 14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
  15. 15 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
  16. 16 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
  17. 17 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
  18. 18 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
  19. 19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
  20. 20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
  21. 21 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
  22. 22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
  23. 23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
  24. 24 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
  25. 25 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
  26. 26 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
  27. 27 cum electo electus eris et cum perverso pervertes
  28. 28 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
  29. 29 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
  30. 30 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
  31. 31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
  32. 32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
  33. 33 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
  34. 34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
  35. 35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
  36. 36 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
  37. 37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
  38. 38 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
  39. 39 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
  40. 40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
  41. 41 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
  42. 42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
  43. 43 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
  44. 44 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
  45. 45 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
  46. 46 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
  47. 47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
  48. 48 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
  49. 49 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
  50. 50 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
  51. 51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗