시편 18편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 15절
- 1 victori canticum David
- 2 caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
- 3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
- 4 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
- 5 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
- 6 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
- 7 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
- 8 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
- 9 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
- 10 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
- 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
- 12 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
- 13 errores quis intelleget ab occultis munda me
- 14 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
- 15 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗