시편 16편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 15절
- 1 oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
- 2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
- 3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
- 4 cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
- 5 sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
- 6 ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
- 7 mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
- 8 a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
- 9 a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
- 10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
- 11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
- 12 similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
- 13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
- 14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
- 15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗