시편 15편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절
- 1 humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
- 2 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
- 3 sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
- 4 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
- 5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
- 6 lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
- 7 benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
- 8 proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
- 9 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
- 10 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗