시편 139편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절
- 1 pro victoria canticum David
- 2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
- 3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
- 4 exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
- 5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
- 6 absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
- 7 dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
- 8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
- 9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
- 10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
- 11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
- 12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
- 13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
- 14 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗