시편 138편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 24절
- 1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti
- 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
- 3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti
- 4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
- 5 ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
- 6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
- 7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
- 8 si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
- 9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
- 10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
- 11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
- 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
- 13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae
- 14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
- 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
- 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
- 17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum
- 18 dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum
- 19 si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
- 20 qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui
- 21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
- 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
- 23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas
- 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗