시편 118편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 176절
- 1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
- 2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
- 3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
- 4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis
- 5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
- 6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
- 7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
- 8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
- 9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
- 10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
- 11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
- 12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua
- 13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
- 14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
- 15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
- 16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
- 17 gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
- 18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
- 19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
- 20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
- 21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
- 22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
- 23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
- 24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
- 25 deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
- 26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
- 27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
- 28 destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
- 29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
- 30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam
- 31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
- 32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
- 33 he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
- 34 doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
- 35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
- 36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
- 37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
- 38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
- 39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
- 40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
- 41 vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
- 42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
- 43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
- 44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
- 45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
- 46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
- 47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
- 48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
- 49 zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
- 50 haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
- 51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
- 52 recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
- 53 horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
- 54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
- 55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
- 56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
- 57 heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
- 58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
- 59 recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
- 60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua
- 61 funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
- 62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
- 63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
- 64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
- 65 teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
- 66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
- 67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
- 68 bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
- 69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
- 70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
- 71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
- 72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
- 73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
- 74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
- 75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
- 76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
- 77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
- 78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
- 79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
- 80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
- 81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
- 82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
- 83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
- 84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
- 85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
- 86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
- 87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
- 88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
- 89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
- 90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
- 91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
- 92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
- 93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
- 94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
- 95 me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
- 96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
- 97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
- 98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
- 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
- 100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi
- 101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
- 102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
- 103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
- 104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
- 105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
- 106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
- 107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
- 108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
- 109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
- 110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
- 111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
- 112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
- 113 samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
- 114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
- 115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
- 116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
- 117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
- 118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
- 119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
- 120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
- 121 ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
- 122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
- 123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
- 124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
- 125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
- 126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
- 127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
- 128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
- 129 fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
- 130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
- 131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
- 132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
- 133 gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
- 134 redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
- 135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
- 136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
- 137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
- 138 praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
- 139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
- 140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
- 141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
- 142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
- 143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
- 144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam
- 145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
- 146 invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
- 147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
- 148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
- 149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
- 150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
- 151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
- 152 a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
- 153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
- 154 iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
- 155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
- 156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
- 157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
- 158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
- 159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
- 160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
- 161 sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
- 162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
- 163 mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
- 164 septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
- 165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
- 166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
- 167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
- 168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
- 169 thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
- 170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
- 171 fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
- 172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
- 173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
- 174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
- 175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
- 176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗