시편 118편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 176절 · 대역: King James Version
| 절 | Biblia Sacra Vulgata (2007) | King James Version |
|---|---|---|
| 1 | aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini | O give thanks unto the Lord; for he is good: because his mercy endureth for ever. |
| 2 | beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum | Let Israel now say, that his mercy endureth for ever. |
| 3 | nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt | Let the house of Aaron now say, that his mercy endureth for ever. |
| 4 | tu mandasti praecepta tua custodire nimis | Let them now that fear the Lord say, that his mercy endureth for ever. |
| 5 | utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua | I called upon the Lord in distress: the Lord answered me, and set me in a large place. |
| 6 | tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua | The Lord is on my side; I will not fear: what can man do unto me? |
| 7 | confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae | The Lord taketh my part with them that help me: therefore shall I see my desire upon them that hate me. |
| 8 | praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis | It is better to trust in the Lord than to put confidence in man. |
| 9 | beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua | It is better to trust in the Lord than to put confidence in princes. |
| 10 | in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis | All nations compassed me about: but in the name of the Lord will I destroy them. |
| 11 | in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi | They compassed me about; yea, they compassed me about: but in the name of the Lord I will destroy them. |
| 12 | benedictus tu Domine doce me praecepta tua | They compassed me about like bees; they are quenched as the fire of thorns: for in the name of the Lord I will destroy them. |
| 13 | in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui | Thou hast thrust sore at me that I might fall: but the Lord helped me. |
| 14 | in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis | The Lord is my strength and song, and is become my salvation. |
| 15 | in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas | The voice of rejoicing and salvation is in the tabernacles of the righteous: the right hand of the Lord doeth valiantly. |
| 16 | iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua | The right hand of the Lord is exalted: the right hand of the Lord doeth valiantly. |
| 17 | gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua | I shall not die, but live, and declare the works of the Lord. |
| 18 | revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua | The Lord hath chastened me sore: but he hath not given me over unto death. |
| 19 | advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua | Open to me the gates of righteousness: I will go into them, and I will praise the Lord: |
| 20 | desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore | This gate of the Lord, into which the righteous shall enter. |
| 21 | increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis | I will praise thee: for thou hast heard me, and art become my salvation. |
| 22 | aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi | The stone which the builders refused is become the head stone of the corner. |
| 23 | etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua | This is the Lord’s doing; it is marvellous in our eyes. |
| 24 | sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei | This is the day which the Lord hath made; we will rejoice and be glad in it. |
| 25 | deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum | Save now, I beseech thee, O Lord: O Lord, I beseech thee, send now prosperity. |
| 26 | vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam | Blessed be he that cometh in the name of the Lord: we have blessed you out of the house of the Lord. |
| 27 | viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis | God is the Lord, which hath shewed us light: bind the sacrifice with cords, even unto the horns of the altar. |
| 28 | destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum | Thou art my God, and I will praise thee: thou art my God, I will exalt thee. |
| 29 | viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi | O give thanks unto the Lord; for he is good: for his mercy endureth for ever. |
| 30 | viam fidei elegi iudicia tua proponebam | — |
| 31 | adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me | — |
| 32 | viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum | — |
| 33 | he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium | — |
| 34 | doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde | — |
| 35 | deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui | — |
| 36 | inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam | — |
| 37 | averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | — |
| 38 | suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum | — |
| 39 | averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona | — |
| 40 | ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me | — |
| 41 | vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum | — |
| 42 | et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo | — |
| 43 | et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi | — |
| 44 | et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra | — |
| 45 | et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi | — |
| 46 | et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar | — |
| 47 | et delectabor in mandatis tuis quae dilexi | — |
| 48 | et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis | — |
| 49 | zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti | — |
| 50 | haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me | — |
| 51 | superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi | — |
| 52 | recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum | — |
| 53 | horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam | — |
| 54 | carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae | — |
| 55 | recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam | — |
| 56 | hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi | — |
| 57 | heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum | — |
| 58 | deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum | — |
| 59 | recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua | — |
| 60 | festinavi et non neglexi custodire mandata tua | — |
| 61 | funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus | — |
| 62 | medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae | — |
| 63 | particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua | — |
| 64 | misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me | — |
| 65 | teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum | — |
| 66 | bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | — |
| 67 | antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi | — |
| 68 | bonus tu et beneficus doce me praecepta tua | — |
| 69 | adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua | — |
| 70 | incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar | — |
| 71 | bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua | — |
| 72 | melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti | — |
| 73 | ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua | — |
| 74 | qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi | — |
| 75 | scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me | — |
| 76 | sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo | — |
| 77 | veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea | — |
| 78 | confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis | — |
| 79 | revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum | — |
| 80 | fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar | — |
| 81 | caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi | — |
| 82 | consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me | — |
| 83 | et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus | — |
| 84 | quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium | — |
| 85 | foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam | — |
| 86 | omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi | — |
| 87 | paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua | — |
| 88 | secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui | — |
| 89 | lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo | — |
| 90 | in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat | — |
| 91 | iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi | — |
| 92 | nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea | — |
| 93 | in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me | — |
| 94 | tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi | — |
| 95 | me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo | — |
| 96 | omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis | — |
| 97 | mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea | — |
| 98 | super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi | — |
| 99 | super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea | — |
| 100 | super senes intellexi quia praecepta tua servavi | — |
| 101 | ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua | — |
| 102 | a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me | — |
| 103 | quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo | — |
| 104 | praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii | — |
| 105 | nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae | — |
| 106 | iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae | — |
| 107 | adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum | — |
| 108 | voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me | — |
| 109 | anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus | — |
| 110 | posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi | — |
| 111 | hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt | — |
| 112 | inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem | — |
| 113 | samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi | — |
| 114 | protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi | — |
| 115 | recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei | — |
| 116 | confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea | — |
| 117 | auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter | — |
| 118 | abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum | — |
| 119 | quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua | — |
| 120 | horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui | — |
| 121 | ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me | — |
| 122 | sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi | — |
| 123 | oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae | — |
| 124 | fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me | — |
| 125 | servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua | — |
| 126 | tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam | — |
| 127 | propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium | — |
| 128 | propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui | — |
| 129 | fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea | — |
| 130 | ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos | — |
| 131 | os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam | — |
| 132 | respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum | — |
| 133 | gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati | — |
| 134 | redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua | — |
| 135 | vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua | — |
| 136 | rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam | — |
| 137 | sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum | — |
| 138 | praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis | — |
| 139 | consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei | — |
| 140 | probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum | — |
| 141 | parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus | — |
| 142 | iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas | — |
| 143 | tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea | — |
| 144 | iusta testimonia tua semper doce me et vivam | — |
| 145 | coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam | — |
| 146 | invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua | — |
| 147 | surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans | — |
| 148 | praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis | — |
| 149 | vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me | — |
| 150 | adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt | — |
| 151 | prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas | — |
| 152 | a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea | — |
| 153 | res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus | — |
| 154 | iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me | — |
| 155 | longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt | — |
| 156 | misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me | — |
| 157 | multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi | — |
| 158 | vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt | — |
| 159 | vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me | — |
| 160 | caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae | — |
| 161 | sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum | — |
| 162 | gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa | — |
| 163 | mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi | — |
| 164 | septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae | — |
| 165 | pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | — |
| 166 | expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci | — |
| 167 | custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis | — |
| 168 | custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | — |
| 169 | thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me | — |
| 170 | veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me | — |
| 171 | fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua | — |
| 172 | loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta | — |
| 173 | sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi | — |
| 174 | desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea | — |
| 175 | vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi | — |
| 176 | erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus | — |
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL