로그인

시편 117편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 29절

  1. 1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
  2. 2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
  3. 3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
  4. 4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
  5. 5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
  6. 6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
  7. 7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
  8. 8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine
  9. 9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
  10. 10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
  11. 11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
  12. 12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
  13. 13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
  14. 14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
  15. 15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
  16. 16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
  17. 17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
  18. 18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
  19. 19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
  20. 20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
  21. 21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
  22. 22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
  23. 23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
  24. 24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
  25. 25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
  26. 26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
  27. 27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
  28. 28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
  29. 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗