로그인

시편 117편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 29절 · 대역: King James Version

절Biblia Sacra Vulgata (2007)King James Version
1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius O praise the Lord, all ye nations: praise him, all ye people.
2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius For his merciful kindness is great toward us: and the truth of the Lord endureth for ever. Praise ye the Lord.
3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius —
4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius —
5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus —
6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo —
7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me —
8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine —
9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus —
10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas —
11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas —
12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas —
13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me —
14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem —
15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum —
16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem —
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini —
18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me —
19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino —
20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam —
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem —
22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli —
23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris —
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea —
25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro —
26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini —
27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris —
28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te —
29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius —

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL