시편 101편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 29절
- 1 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum
- 2 Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
- 3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
- 4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
- 5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
- 6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
- 7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
- 8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
- 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
- 10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
- 11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
- 12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
- 13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
- 14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
- 15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
- 16 et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
- 17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
- 18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
- 19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
- 20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
- 21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
- 22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
- 23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
- 24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
- 25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
- 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
- 27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
- 28 tu autem ipse es et anni tui non deficient
- 29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗