로그인

시편 101편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 29절 · 대역: King James Version

절Biblia Sacra Vulgata (2007)King James Version
1 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum I will sing of mercy and judgment: unto thee, O Lord, will I sing.
2 Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat I will behave myself wisely in a perfect way. O when wilt thou come unto me? I will walk within my house with a perfect heart.
3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me I will set no wicked thing before mine eyes: I hate the work of them that turn aside; it shall not cleave to me.
4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt A froward heart shall depart from me: I will not know a wicked person.
5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum Whoso privily slandereth his neighbour, him will I cut off: him that hath an high look and a proud heart will not I suffer.
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae Mine eyes shall be upon the faithful of the land, that they may dwell with me: he that walketh in a perfect way, he shall serve me.
7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum He that worketh deceit shall not dwell within my house: he that telleth lies shall not tarry in my sight.
8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum I will early destroy all the wicked of the land; that I may cut off all wicked doers from the city of the Lord.
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant —
10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui —
11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me —
12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui —
13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione —
14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum —
15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem —
16 et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam —
17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua —
18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum —
19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum —
20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est —
21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis —
22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem —
23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino —
24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos —
25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui —
26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli —
27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur —
28 tu autem ipse es et anni tui non deficient —
29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit —

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL